Caesar made one last sortie against the Gallic town of Gergovia,
using men from the recently conquered Aeduan tribe as auxiliaries to his
Roman legions. The attempt was unsuccessful and Caesar has just sounded
the retreat. Some of his troops, either not hearing the trumpets
or choosing to ignore them, fight onÖ
| 1
2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 |
Cum acerrimë
comminus pugnäretur, hostës locö et numerö, nostrï
virtüte
confïderent, subitö sunt Aeduï vïsï ab latere nostrïs apertö, quös Caesar ab dexträ parte aliö ascensü manüs distinendae causä mïserat. Hï similitüdine armörum vehementer noströs perterruërunt, ac tametsï dextrïs humerïs exsertïs animadvertëbantur, quod insigne päcätum esse consuerat, tamen id ipsum suï fallendï causä mïlitës ab hostibus factum existimäbant. Eödem tempöre Lücius Fabius centuriö quïque unä mürum ascenderant circumventï atque interfectï mürö praecipitäbantur. Marcus Petrönius, eiusdem legiönis centuriö, cum portam excïdere cönätus esset, ä multitüdine oppressus ac sibi despërans multïs iam vulneribus acceptïs manipuläribus suïs, quï illum secütï erant, quöniam, inquit, më ünä vöbïscum serväre nön possum, vestrae quidem certë vïtae prospiciam, quös cupiditäte glöriae addüctus in perïculum dëdüxï. Vös data facultäte vöbïs consulite. Simul in mediös hostës irrüpit duöbusque interfectïs reliquös ä portä paulum summövit. Cönantibus auxiliärï suïs frusträ, inquit, meae vïtae subvenïre cönäminï, quem iam sanguis vïrësque dëficiunt. Proinde abïte, dum est facultäs, vösque ad legiönem recipite. Ita pugnans post paulum concidit ac suïs salütï fuit. |