Roman Heroics - Student Handout A

Nömen mihi est: _____________________

Caesar made one last sortie against the Gallic town of Gergovia, using men from the recently conquered Aeduan tribe as auxiliaries to his Roman legions. The attempt was unsuccessful and Caesar has just sounded the retreat. Some of his troops, either not hearing the trumpets or choosing to ignore them, fight onÍ

1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
Cum acerrimë comminus pugnäretur, hostës locö et numerö, nostrï virtüte
confïderent, subitö sunt Aeduï vïsï ab latere nostrïs apertö, quös Caesar ab dexträ
parte aliö ascensü manüs distinendae causä mïserat. Hï similitüdine armörum
vehementer noströs perterruërunt, ac tametsï dextrïs humerïs exsertïs
animadvertëbantur, quod insigne päcätum esse consuerat, tamen id ipsum suï
fallendï causä mïlitës ab hostibus factum existimäbant. Eödem tempöre Lücius
Fabius centuriö quïque unä mürum ascenderant circumventï atque interfectï mürö
praecipitäbantur. Marcus Petrönius, eiusdem legiönis centuriö, cum portam
excïdere cönätus esset, ä multitüdine oppressus ac sibi despërans multïs iam
vulneribus acceptïs manipuläribus suïs, quï illum secütï erant, quöniam, inquit,
më ünä vöbïscum serväre nön possum, vestrae quidem certë vïtae prospiciam,
quös cupiditäte glöriae addüctus in perïculum dëdüxï. Vös data facultäte vöbïs
consulite. Simul in mediös hostës irrüpit duöbusque interfectïs reliquös ä portä
paulum summövit. Cönantibus auxiliärï suïs frusträ, inquit, meae vïtae
subvenïre cönäminï, quem iam sanguis vïrësque dëficiunt. Proinde abïte, dum est
facultäs, vösque ad legiönem recipite.
Ita pugnans post paulum concidit ac suïs
salütï fuit.