Decision at Alesia - Handout A

Nömen mihi est: ________________________

The Romans are besieging the hill-fort of Alesia, and conditions within are becoming desperate. A relief force for the Gauls is on its way, but is late, and the Romans are building a second set of fortifications in preparation for their arrival. The Gauls, out of food and believing the relief force either destroyed or not coming, are considering what to do. Critognatus, a Gallic noble, gives the following speech before the Assembly:

1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
"Nihil," inquit, "dë eörum sententiä dictürus sum, quï turpissimam servitütem
dëditiönis nömine appellant, neque hös habendös cïvium locö neque ad concilium
adhibendös censeö. Cum hïs mihi rës sit, quï ëruptiönem probant; quörum in
consiliö omnium vestrum consensü pristinae resïdere virtütis memoriä vidëtur.
Animï est ista mollitia, nön virtüs, paulisper inopiam ferre nön posse. Quï së ultrö
mortï offerant facilius reperiuntur quam quï dolörem patienter ferant. Atque ego
hanc sententiam probärem (tantum apud më dignitäs potest), sï nullam
praeterquam vïtae nostrae iactüram fierï vidërem: sed in consiliö capiendö omnem
Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium concitävimus. Quid hominum
milibus LXXX ünö locö interfectïs propinquïs consanguineïsque nostrïs animï fore
existimätis, sï paene in ipsïs cadäveribus proeliö dëcertäre cögentur? Nölïte hös
veströ auxiliö exspoliäre, quï vestrae salütis causä suum perïculum neglexërunt, nec
stultitiä ac temeritäte vesträ aut animï imbëcillitäte omnem Galliam prosternere et
perpetuae servitütï subicere. An, quod ad diem nön vënërunt, dë eörum fïde
constantiäque dubitätis? Quid ergö? Römänös in illïs ulterioribus münïtiönibus
animine causä cötïdië exercërï putätis? Sï illörum nuntiïs confirmärï nön potestis
omnï aditü praesaeptö, hïs ütiminï testibus appropinquäre eörum adventum; cuius
rëï timöre exterritï diem noctemque in opere versantur.
Quid ergö meï consilï est? Facere, quod nostrï maiörës nëquäquam parï bellö
Cimbrörum Teutonumque fëcërunt; quï in oppida compulsï ac similï inopia subactï
eörum corporibus quï aetäte ad bellum inütilës vidëbantur vïtam tolerävërunt
neque së hostibus trädidërunt. Cuius rëï sï exemplum nön habërëmus, tamen
lïbertätis causä instituï et posterïs prödï pulcherrimum iüdicärem. Nam quid illï
simile bellö fuit? Dëpopulätä Galliä Cimbrï magnäque illätä calamitäte fïnibus
quidem nostrïs aliquandö excessërunt atque aliäs terräs petiërunt; iüra, lëgës, agrös,
lïbertätem nöbïs reliquërunt. Römänï vërö quid petunt aliud aut quid volunt, nisi
invidiä addüctï, quös famä nöbilës potentësque bellö cognövërunt, hörum in agrïs
cïvitätibusque consïdere atque hïs aeternam iniungere servitütem? Neque enim ullä
aliä condiciöne bella gesserunt. Quod sï ea quae in longinquïs nätiönibus geruntur
ignörätis, respicite fïnitimam Galliam, quae in prövinciam redactä iüre et lëgibus
commütätis secüribus subiectä perpetuä premitur servitüte."

Comprehension Questions

1.) What seem to be the other suggestions that the Gauls are making? How does Critognatus respond to them?



2.) Does Critognatus assume that the relief forces are lost or destroyed? Why does he think that?



3.) Do you agree with Critognatus that the plan is noble? Why or why not?



4.) What does Critognatus' plan suggest is at stake for the Gauls?



5.) According to Critognatus, why does Rome go to war?